Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 292

Previous Number Next Number See English 

292. Quod ab unico fonte vitae influat omne quod homo cogitat et vult, et inde quod loquitur et facit, et quod usque unicus fons vitae, qui est Dominus, non in causa sit quod homo cogitet malum et falsum, illustrari potest per haec in mundo naturali. A sole ejus procedit calor et lux, et illa duo influunt in omnia subjecta et objecta, quae coram oculis apparent; non modo in subjecta bona et in objecta pulchra, sed etiam in subjecta mala et in objecta impulchra, et producunt varia in illis: influunt enim non solum in arbores, quae ferunt fructus bonos, sed etiam in arbores quae ferunt fructus malos, immo etiam in ipsos fructus, et dant vegetationes illis; similiter in semina bona, et quoque in zizanias: tum etiam in virgulta boni usus seu salutifera, et quoque in virgulta mali usus seu toxicata; et tamen idem calor est, et eadem lux, in quibus non aliqua causa mali, sed haec in subjectis et objectis recipientibus est. [2.] Simile facit calor qui excludit ova, in quibus latet ulula, bubo, aspis, sicut dum excludit ova, in quibus latet columba, avis pulchra et olor. Pone sub gallina ova utriusque generis, et ab ejus calore, qui in se est innocuus, illa excludentur; quid itaque calor commune habet cum malis et noxiis illis? Similiter facit calor in paludinosa, stercorea, putria et cadaverosa influens, sicut facit cum in vinosa, fragrantia, vegeta et viva: quis non videt, quod causa non sit in calore, sed in subjecto recipiente? Eadem etiam lux in uno objecto sistit colores amoenos, et in altero inamoenos; immo illustrat se in candidis et fulget, et opacat se in vergentibus ad nigrum, et furvat se. [3.] Simile est in mundo spirituali, ibi quoque est calor et lux a suo Sole, qui est Dominus, quae ex illo influunt in sua subjecta et objecta subjecta et objecta ibi sunt angeli et spiritus, in specie voluntaria et intellectualia illorum calor ibi est Divinus amor procedens, ac Lux ibi est Divina sapientia procedens; haec non sunt in causa, quod ab uno aliter recipiantur quam ab altero; nam dicit Dominus, Quod solem exoriri faciat super malos et bonos, et pluviam mittat super justos et injustos (Matth. v. 45);
per "Solem" in supremo spirituali sensu intelligitur Divinus Amor, et per pluviam" Divina Sapientia.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church