46.
QUOD DIVINA PROVIDENTIA DOMINI IN OMNI QUOD FACIT, SPECTET INFINITUM ET AETERNUM. In Christiano orbe notum est, quod Deus sit Infinitus et Aeternus; nam in Doctrina Trinitatis, quae ab Athanasio nomen
habet, dicitur quod Deus Pater sit Infinitus, Aeternus, et Omnipotens, similiter Deus Filius, et Deus Spiritus Sanctus, et quod tamen non tres Infiniti, Aeterni et Omnipotentes sint, sed Unus. Ex
his sequitur, quod quia Deus est Infinitus et Aeternus, non aliud de Deo praedicari possit quam Infinitum et Aeternum. At quid Infinitum et Aeternum, non potest a finito comprehendi, et quoque potest:
non potest comprehendi, quia finitum non est capax infiniti; et potest comprehendi, quia dantur ideae abstractae, per quas videri possunt res quod sint, tametsi non quales sunt. Tales ideae de Infinito
dantur, ut quod Deus quia est Infinitus, seu Divinum quia est Infinitum, sit ipsum Esse, quod sit ipsa Essentia et Substantia, quod sit ipse Amor et ipsa Sapientia, seu quod sit ipsum Bonum et ipsum
Verum, ita quod sit Ipsum, immo quod sit ipse Homo tum etiam si dicitur quod Infinitum sit Omne, ut quod Infinita Sapientia sit Omniscientia, ac Infinita Potentia sit Omnipotentia. [2.] Sed usque
haec cadunt in obscurum cogitationis, et ab incomprehensibili forte in negativum, nisi ab idea abstrahantur illa quae cogitatio trahit ex natura, imprimis quae ex binis naturae propriis, quae sunt spatium
et tempus, haec enim non possunt non finire ideas, ac facere ut ideae abstractae sint tanquam non aliquid. At si illa possunt abstrahi apud hominem, sicut fit apud angelum, tunc potest Infinitum
per illa quae nunc supra nominata sunt, comprehendi; et inde quoque, quod homo sit aliquid, quia creatus est a Deo Infinito qui est Omne; tum quod homo sit substantia finita, quia creatus est a Deo Infinito
qui est ipsa Substantia ut et, quod homo sit sapientia, quia creatus est a Deo Infinito qui est ipsa Sapientia, et sic porro. Nam nisi Deus Infinitus esset Omne, ipsa Substantia, et ipsa Sapientia,
homo non foret aliquid, ita vel nihil, vel solum idea quod sit, secundum visionarios, qui Vocantur idealistae. [3.] Ex illis quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia ostensa sunt,
patet, quod Divina Essentia sit Amor et Sapientia (n. 28-39): quod Divinus Amor et Divina Sapientia sint ipsa Substantia et ipsa Forma; et quod sit Ipsum et Unicum (n. 40-46): et quod Deus creaverit
universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo (n. 282-284). Inde sequitur, quod omne creatum, ac imprimis homo, et in illo amor et sapientia, sint aliquid, et non solum idea quod sint. Nam nisi
Deus esset Infinitus, non foret finitum; tum nisi Infinitum esset Omne, non foret aliquid; et nisi Deus ex Se Ipso creaverit omnia, foret nullum seu nihil. Verbo, Sumus quia Deus Est.