72.
Sed quia pauci sciunt, quod haec lex possit esse lex Divinae Providentiae, ex eo imprimis, quia sic etiam liberum est homini cogitare malum et falsum, et tamen Divina Providentia continue ducit hominem
ad cogitandum et volendum bonum et verum, ideo ut hoc percipiatur, distincte progrediendum est quod erit in hoc ordine:
(i.) Quod homini Ratio et Liberum sit, seu Rationalitas et Libertas, et quod
binae illae facultates sint a Domino apud hominem. (ii.) Quod quicquid homo ex Libero facti, sive sit rationis vel non rationis, modo sit secundum ejus rationem, appareat illi ut ejus. (iii.) Quod
quicquid homo ex Libero secundum suam cogitationem facit, approprietur ei sicut ejus, et remaneat. (iv.) Quod homo per binas illas facultates a Domino reformetur et regeneretur; et quod absque illis
non possit reformari et regenerari. (v.) Quod homo mediis illis binis facultatibus tantum reformari et regenerari possit, quantum potest per illas adduci ad agnoscendum, quod omne bonum et verum quod
cogitat et facit, sit a Domino, et non a semet. (vi.) Quod conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino, per binas illas facultates fiat. (vii.) Quod Dominus binas illas facultates
apud hominem illibatas ac ut sanctas in omni Divinae suae Providentiae progressione custodiat. (viii.) Quod ideo Divinae Providentiae sit, ut homo ex libero secundum rationem agat.