Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 74

Previous Number Next Number See English 

74. (ii.) Quod quicquid homo ex libero facit, sive sit rationis sive non rationis, modo sit secundum ejus rationem, illi appareat ut ejus. Quid rationalitas et quid libertas, quae homini propriae sunt, non potest clarius sciri, quam per comparationem hominum cum bestiis his enim non est aliqua rationalitas seu facultas intelligendi, nec aliqua libertas seu facultas libere volendi et inde illis non est intellectus et voluntas, sed pro intellectu est scientia, et pro voluntate est affectio, utraque naturalis. Et quia binae illae facultates non illis sunt, ideo illis nec est cogitatio, sed pro cogitatione est visus internus, qui unum facit cum visu illarum externo per correspondentiam. [2.] Unaquaevis affectio suam comparem sicut conjugem habet, affectio amoris naturalis habet scientiam, affectio amoris spiritualis intelligentiam, et affectio amoris caelestis sapientiam: nam affectio absque sua compare sicut conjuge non est aliquid, est enim sicut esse absque existere, ac sicut substantia absque forma, de quibus non aliquid praedicari potest. Inde est, quod omni creato insit aliquid, quod ad conjugium boni et veri referri potest, ut supra multis ostensum est. In bestiis est conjugium affectionis et scientiae affectio ibi est boni naturalis, et scientia est veri naturalis. [3.] Nunc quia affectio et scientia apud illas prorsus unum agunt, et non potest affectio illarum elevari supra scientiam illarum, nec potest scientia supra affectionem, et si elevantur, elevatur utraque simul et quia illis non est aliqua mens spiritualis, in quam seu in cujus lucem et calorem elevari possunt; ideo non illis est facultas intelligendi seu rationalitas, nec facultas libere volendi seu libertas, sed est mera affectio naturalis cum sua scientia. Affectio naturalis quae est illis, est affectio se nutriendi, habitandi, prolificandi, fugiendi et aversandi damna, cum omni scientia requisita illarum. Quia talis status vitae illarum est, non possunt cogitare, Hoc volo et non volo, nec Hoc scio, et non scio, minus Hoc intelligo et hoc amo, sed feruntur ex affectione sua per scientiam absque rationalitate et libertate. Quod ita ferantur, non est ex naturali mundo, sed ex spirituali nam non datur aliquid in mundo naturali inconnexum a mundo spirituali omnis causa faciens effectum inde est. Aliqua de hac re videantur etiam infra (n. 96).


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church