92.
{1} (vi.) Quod conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino, per binas illas facultates fiat. Conjunctio cum Domino et regeneratio unum sunt, nam quantum quis conjunctus est Domino,
tantum regeneratus est. Quare omne quod supra dictum est de regeneratione, dici potest [de] conjunctione; et quod hic dicitur de conjunctione, dici potest de regeneratione. Quod conjunctio Domini cum
homine sit et reciproca hominis cum Domino, docet Ipse Dominus apud Johannem, "Manete in Me, etiam Ego in vobis;....qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum" (xv. 4, 5). "In die
illo cognoscetis, quod...vos in Me et Ego in vobis (xiv. 20). [2.] Quisque potest ex sola ratione videre, quod non sit aliqua conjunctio animorum nisi etiam sit reciproca, et quod reciprocum conjungat.
Si quis alterum amat et non vicissim amatur, tunc sicut unus accedit, alter recedit; at si vicissim amatur, tunc sicut unus accedit, alter etiam accedit, et fit conjunctio. Amor etiam vult amari;
hoc ei insitum est et quantum redamatur, tantum in se est et in suo jucundo. Ex his patet, si Dominus solum amat hominem, et non vicissim ab homine amaretur, accederet Dominus, et recederet homo ita
Dominus continue vellet convenire hominem et ad illum ingredi, et homo retro se verteret et abiret. Cum illis qui in inferno sunt, ita est; at cum illis qui in caelo sunt, est mutua conjunctio. [3.]
Quoniam Dominus vult conjunctionem cum homine, propter ejus salvationem, providit etiam ut apud hominem sit reciprocum. Reciprocum apud hominem est, quod bonum quod ex libero vult et facit, et verum
quod ex illo velle secundum rationem cogitat et loquitur, appareat sicut ab illo; et quod bonum illud in voluntate ejus, et verum illud in intellectu ejus, appareat sicut ejus; immo illa apparent
homini sicut ex se et sicut ejus, prorsus sicut forent ejus; non est aliquod discrimen; animadverte num aliquis aliter omni sensu percipit. De apparentia illa sicut a se, videatur supra (n. 74-77), et
de appropriatione sicut ejus (n. 78-81): sola differentia est, quod homo agnoscere debeat, quod non ex se faciat bonum, et cogitet verum, sed a Domino; et inde quod bonum quod facit, et verum quod cogitat,
non sit ejus. Ita cogitare, ex aliquo amore voluntatis, quia veritas est, facit conjunctionem nam sic homo aspicit Dominum et Dominus aspicit hominem. @1 92 pro "90"$