Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 96

Previous Number Next Number See English 

96. (vii.) Quod Dominus binas illas facultates apud hominem illibatas ac ut sanctas in omni Divinae suae Providentiae progressione custodiat.- Causae sunt, quod homini absque binis illis facultatibus non forent intellectus et voluntas, et sic ille non foret homo tum, quod homo absque binis illis facultatibus non potuisset conjungi Domino, et sic non reformari et regenerari ut et, quod homini absque binis illis facultatibus non foret immortalitas, et vita aeterna. Quod ita sit, ex cognitione quid libertas et rationalitas, (quae sunt binae illae facultates,) quae data est in praecedentibus, quidem videri potest: sed non clare, nisi illa ut conclusiones sistantur ad visum, quare illustranda sunt. [2.] Quod homini absque binis illis facultatibus non forent voluntas et intellectus, et sic ille non foret homo; non enim aliunde est homini voluntas, quam quod possit libere velle sicut ex se; ac libere velle sicut ex se, est ex facultate illi a Domino continue data, quae vocatur libertas: et non aliunde est homini intellectus, quam quod possit sicut ex se intelligere num rationis sit vel non; ac intelligere num rationis sit vel non, est ex altera facultate illi a Domino continue data, quae vocatur rationalitas. Hae facultates se conjungunt apud hominem sicut voluntas et intellectus; quod nempe quia homo potest velle, etiam possit intelligere nam velle non datur absque intelligere; intelligere est ejus consors seu compar, sine qua non potest esse: quare cum facultate quae vocatur libertas, datur facultas quae vocatur rationalitas: etiam si aufers velle ab intelligere, nihil intelligis: [3.] et quantum vis, tantum potes intelligere, modo adsint vel simul aperiantur adminicula, quae vocantur cognitiones, nam hae sunt sicut instrumentalia operanti. Dicitur quantum vis, potes intelligere, hoc est, quantum amas intelligere, nam voluntas et amor unum agunt. Hoc quidem apparet sicut paradoxon; sed ita apparet illis, qui non amant intelligere, et inde non volunt: et qui non volunt, dicunt se non posse. Quinam autem non possunt, et quinam aegre possunt, dicetur in sequente articulo. [4.] Absque confirmatione patet, quod nisi homini foret voluntas ex facultate quae vocatur libertas, ac intellectus ex facultate quae vocatur rationalitas, ille non foret homo. Bestiis non illae facultates sunt. Apparet sicut quod bestiae etiam possint velle, et quod possint intelligere, sed non possunt. Est affectio naturalis, quae in se est cupido, cum ejus compare scientia, quae unice ducit et fert illas ad faciendum quod faciunt. Civile et morale est quidem in illarum scientia, sed non sunt supra illam, quia illis non est spirituale, quod dat percipere morale, et inde analytice cogitare illud. Doceri quidem possunt aliquid facere, sed hoc solum est naturale, quod se addit scientiae et simul affectioni illarum, ac reproducitur vel per visum vel per auditum, sed nusquam fit cogitationis, et minus rationis apud illas. Aliqua de hac re videantur supra (n. 74). [5.] Quod homo absque binis illis facultatibus non potuisset conjungi Domino, et sic non reformari et regenerari, ostensum est supra. Nam Dominus in binis illis facultatibus residet apud homines tam malos quam bonos, et per illas Se conjungit unicuivis homini. Inde est, quod tam malus quam bonus possit intelligere, et inde illi in potentia est voluntas boni ac intellectus veri, quod non actu sint, est ex abusu illarum facultatum. Quod Dominus in illis facultatibus apud unumquemvis hominem resideat, est ex influxu voluntatis Domini, quod velit recipi ab homine, et mansionem apud illum habere, ac dare ei felicia vitae aeternae; haec voluntatis Domini sunt, quia Divini Amoris Ipsius sunt. Haec Domini voluntas est, quae facit ut appareat in homine sicut ejus quod cogitat, loquitur, vult et facit. [6.] Quod influxus voluntatis Domini id operetur, multis confirmari potest ex mundo spirituali. Quandoque enim Dominus implet angelum suo Divino, ita ut angelus non sciat aliter quam quod sit Dominus. Ita impleti sunt angeli visi Abrahamo, Hagari, Guideoni, qui inde se vocaverunt Jehovam, de quibus in Verbo. Ita quoque potest unus spiritus impleri ab altero, usque ut non sciat quam quod alter sit: hoc saepius mihi visum est. Notum etiam est in caelo, quod Dominus operetur omnia per velle, et quod fiat quod vult. Ex his patet, quod binae illae facultates sint, per quas Dominus Se conjungit homini, et per quas facit ut homo reciproce conjungatur. Quomodo autem homo per illas facultates reciproce conjungitur, consequenter quomodo per illas reformatur et regeneratur, supra dictum est, et de eo infra plura dicentur. [7.] Quod homini absque binis illis facultatibus non foret immortalitas et vita aeterna, sequitur ex nunc dictis, quod per illas sit conjunctio cum Domino, tum reformatio et regeneratio per conjunctionem est homini immortalitas, ac per reformationem et regenerationem est vita aeterna: et quia per illas facultates est conjunctio Domini cum omni homine, tam malo quam bono, ut dictum est, ideo omni homini immortalitas est sed illi homini vita aeterna, hoc est, vita caeli, apud quem est conjunctio reciproca ab intimis ad ultima. Ex his videri possunt causae, cur Dominus binas illas facultates apud hominem illibatas ac ut sanctas in omni Divinae suae Providentiae progressione custodiat.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church