101.
Sicut affectionum genera et horum species sunt, ita quoque charitatum. Sunt itaque charitates in plurali; et sunt gradus ejus duplicis generis; de quibus gradibus actum est in Sapientia Angelica de Divino
Amore et Divina Sapientia, Parte Tertia.