8.
(v.) Consequenter quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et fugere mala quia peccata sunt. --Omne bonum quod homo facit proximo propter proximum, seu propter verum et bonum, ita propter quod
secundum Verbum est, seu propter religionem, ita propter Deum, ita quod amore seu affectione spirituali, vocatur bonum charitatis seu bonum opus. {1}Hoc non est bonum quantum trahit ex homine, sed quantum
ex {2}homine per hominem; Dominus bonum facit cuique, imprimis per alios, sed usque ita, quod homo vix aliter sciat quam quod ex se; quare agit saepius impios ad faciendum bonum aliis, sed ex affectione
amoris sui et mundi; hoc bonum quidem est Domini seu a Domino, sed homo non propterea remuneratur; at si homo non ex amore seu affectione mere naturali facit, sed ex amore seu affectione spirituali,
remuneratur; remuneratio est jucundum caeleste illius amoris et affectionis, quod manet illum in aeternum, et hoc quantum ex se non id facit, hoc est, quantum credit quod omne bonum sit a Domino,
et non ponit meritum in eo. @1 Hoc nisi legeris "Hinc"$ @2 "ex homine;" sic photolith. Ab editore legeretur ex Domino.$