Doc. of Life (Dick) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. Quod bonum amet Verum, illustrari potest per comparationes cum sacerdote, milite, negotiatore et artifice. Cum sacerdote:-ille, si in bono sacerdotii est, quod est prospicere saluti animarum, docere viam ad caelum, ac ducere quos docet; is sicut est in illo bono, ita ex amore et ejus desiderio, comparat sibi vera quae doceat, et per quae ducat: sacerdos autem qui non in bono sacerdotii est, sed in jucundo functionis suae ex amore sui et mundi, quod solum illi bonum est, ille etiam ex amore et ejus desiderio comparat sibi illa in copia secundum jucundum, quod est ejus bonum, inspirans. Cum milite:- si in amore militiae est, ac in tutela aut in fama sentit bonum, is ex bono hoc et secundum id comparat sibi scientiam ejus, et si praefectus est, intelligentiam ejus: haec sunt sicut Vera, ex quibus jucundum amoris, quod est bonum ejus, nutritur et formatur. Cum negotiatore:- si se addixerat negotio ex amore ejus, is haurit cum voluptate omnia quae ut media illum amorem ingrediuntur et componunt: haec quoque sunt sicut Vera, cum negotiatio est bonum ejus. Cum artifice:- si studio incumbit suae operae, et illam amat ut bonum suae vitae, is emit instrumenta, et per talia quae sunt scientiae ejus, perficit se; per haec facit opus suum ut sit bonum. Ex his patet quod vera sint media, per quae bonum amoris existit, et fit aliquid; consequenter, quod bonum amet vera ut existat. Inde in Verbo per "veritatem facere" intelligitur facere ut bonum existat. Hoc intelligitur per "Veritatem facere" (Joh. {1}iii. 21);
"Sermones Domini facere" (Luc. vi. {2}47);
"Praecepta Ipsius facere" (Joh. xlv. 24);
"Verba Ipsius facere" (Matth. vii. {3}24);
"Verbum Dei facere" (Luc. viii. 21); ac "Statuta et judicia facere" (Levit. {4}xviii. 5). Hoc quoque est "bonum" et "fructum" facere, nam bonum et fructus est id quod existit. @1 iii. pro "iv."$ @2 47 pro "5"$ @3 24 pro "20"$ @4 xviii. pro "xvii."$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church