45.
Ex his nunc sequitur, quod sicut homo fugit mala ut peccata, ita fidem habeat, quia ita in bono est, ut supra ostensum. Hoc confirmatur etiam ex suo contrario, quod qui non fugit mala ut peccata, non
fidem habeat, quia in malo est, ac malum intrinsecus odit verum; extrinsecus quidem potest ejus amicum agere, ac sufferre, immo amare ut in intellectu sit; at cum extrinsecum exuitur, quod fit post mortem,
tunc verum suum amicum in mundo primum ejicit, postea negat quod verum sit, et demum aversatur.