1.
CANONES NOVAE ECCLESIAE.
{1} PROLOGUS. @1 Quatuor paragraphi, nunc sequentes, exemplari Scarensi desunt.$
Quod hodie non aliud quam {1} suisona ratio amoris instaurabit, quia lapsi sunt. Quod
hodierna ecclesia erret de Deo, quod erret de fide, quod erret de charitate, et quod nihil sciat de vita aeterna; ita quod sit in caligine. Quod super idea Dei tota religio fundetur, et quod haec
{2} sequatur secundum illam. Quod haec ecclesia sit ad quam sicut {3} collinearunt omnes ecclesiae a prima in ordine; de qua Daniel prophetavit. @1 "suisona":--sic N.$ @2 sequatur pro "sequitur"$ @3
collinearunt pro "collinuarunt"$
{1} Nova Ecclesia non potuit instaurari antequam ultimum judicium peractum erat, ex causa ne profanentur sancta. Tunc promissum quod sensus spiritualis Verbi
detegendus, et [quod detegendum] quod solus Dominus [sit] Verbum, cujus adventus tunc fit. Quod apud paucos hodie sit religio, est ex causa,--(1.) Quod non sciatur de Domino quod sit solus Deus persona
et essentia, in quo Trinitas; cum tamen omnis religio fundatur super cognitione Dei, ac Ipsius adoratione et cultu: (2.) Quod non sciatur quod fides non aliud sit quam veritas, et quod non sciatur
num hoc quod vocant fidem sit veritas vel non: (3.) Quod non sciatur quid charitas, nec quid malum et bonum: (4.) Quod non sciatur quid sit vita aeterna. Quantum vera vitae fiunt vitae, tantum vera
fidei fiunt fidei, et ne hilum plus aut minus. Quaedam sunt scientiae, et non fidei. @1 Hujus opusculi pro "exordio, in exemplo Scarensi sistuntur tres paragraphi, nunc sequentes; exemplo Nordenscoeldii desunt.$