18.
Sciendum est, quod charitas et fides faciant unum sicut voluntas et intellectus, quoniam charitas est voluntatis et fides est intellectus. Similiter, quod charitas et fides faciant unum sicut affectio
et cogitatio, quoniam affectio est voluntatis et cogitatio est intellectus. Similiter, quod charitas et fides faciant unum sicut bonum et verum, quia bonum est affectionis quae voluntatis et verum est
cogitationis quae intellectus. Verbo, charitas et fides faciunt unum sicut essentia et forma, quoniam essentia fidei est charitas et forma charitatis est fides: ex quibus patet, quod fides absque
charitate sit sicut forma absque essentia, quae non est aliquid; et quod charitas absque fide sit sicut essentia absque forma, quae nec est aliquid.