101.
Verum omnino sciendum est, quod omnis correspondentia, quae cum caelo, sit cum Divino Humano Domini, quoniam ab Ipso est caelum, et Ipse est caelum, ut in articulis praecedentibus ostensum est; nam nisi
Divinum Humanum influeret in omnia caeli, et secundum correspondentias in omnia mundi, non daretur angelus, nec daretur homo. Inde iterum patet, cur Dominus factus est Homo, ac induit Divinum suum
Humano a primo ad ultimum, quod fuerit, quoniam Divinum Humanum, ex quo caelum ante adventum Domini, non amplius suffecit ad sustentandum omnia, quia homo, qui basis caelorum, labefactavit et destruxit
ordinem. Quid et quale Divinum Humanum, quod ante adventum Domini fuit, et qualis status caeli tunc, vide in Collectis ad caput praecedens.