Heaven and Hell (Ager) n. 155

Previous Number Next Number See English 

155. Angeli non constanter in simili statu sunt quoad amorem, et inde nec in simili quoad sapientiam, nam omnis sapientia illis est ex amore et secundum amorem; quandoque in statu intensi amoris sunt, quandoque in statu amoris non intensi decrescit ille per gradus a suo maximo ad minimum; quando in gradu amoris maximo sunt, tunc in suae vitae luce et calore sunt, seu in suo claro et jucundo quando autem in minimo sunt, tunc in umbra et frigore sunt, seu in suo obscuro et injucundo: a statu ultimo redeunt iterum ad primum, et sic porro: vices illae succedunt una post alteram, cum varietate. Hi status succedunt, sicut variationes status lucis et umbrae, caloris et frigoris, aut sicut mane, meridies, vespera, et nox, singulis diebus in mundo, cum varietate perpetua intra annum: correspondent etiam, mane statui amoris illorum in claro, meridies statui sapientiae illorum in claro, vespera statui sapientiae illorum in obscuro, et nox statui nullius amoris et sapientiae: sed sciendum est, quod non sit correspondentia noctis cum statibus vitae illorum qui in caelo, sed est correspondentia diluculi quod est ante mane; correspondentia noctis est cum illis qui inferno. {1} Ex correspondentia illa est, quod "dies" et "annus" in Verbo significent status vitae in genere; "calor" et "lux" amorem et sapientiam "mane" primum et summum amoris gradum "meridies" sapientiam in sua luce "vespera" sapientiam in sua umbra "diluculum" obscurum quod praecedit mane nox" autem deprivationem amoris et sapientiae. {2} @1 Quod in caelo non sit status correspondens nocti, sed diluculo quod ante mane (n. 6110). Quod "diluculum" significet statum medium inter ultimum et primum (n. 10134).$ @2 Quod vices statuum quoad illustrationem et perceptionem se habeant in caelo sicut tempora diei in mundo (n. 5672, 5962, 6310 [? 6110], 8426, 9213, 10605). Quod "dies" et "annus" in Verbo significent omnes status in genere (n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 4850, 10656). Quod "mane" significet principium status novi, et statum amoris (n. 7216 [? 7218], 8426, 8427, 10114, 10134). Quod "vespera" significet statum desinentis lucis et amoris (n. 10134, 10135). Quod "nox" significet statum nullius amoris et fidei (n. 221, 709, 2353, 6000, 6110, 7870, 7947).$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church