Heaven and Hell (Ager) n. 173

Previous Number Next Number See English 

173. Illa quae in caelis existunt, non existunt similiter sicut illa quae in terris in caelis omnia existunt a Domino secundum correspondentias cum interioribus angelorum sunt enim angelis interiora et exteriora quae in interioribus illorum sunt, se referunt omnia ad amorem et fidem, ita ad voluntatem et intellectum, nam voluntas et intellectus sunt receptacula illorum exteriora autem correspondent interioribus quod exteriora correspondeant interioribus, videatur supra (n. 87-115). Illustrari hoc potest ex illis quae supra De Calore et Luce Caeli dicta sunt quod angelis calor sit secundum quale amoris illorum, et lux secundum quale sapientiae illorum, videatur, n. 128-134. Similiter reliqua quae coram sensibus angelorum apparent.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church