175.
Quoniam omnia quae interioribus correspondent. etiam repraesentant illa, ideo vocantur Repraesentativa; et quia variantur secundum statum interiorum apud illos, ideo vocantur Apparentiae tametsi illa
quae apparent coram oculis angelorum in caelis, et percipiuntur sensibus illorum, ita ad vivum apparent et percipiuntur, sicut illa quae in tellure ab homine, immo multo clarius, distinctius et perceptibilius.
Apparentiae, quae in caelis inde sunt, dicuntur apparentiae reales, quia realiter existunt: dantur etiam apparentiae non reales, quae sunt illa quae quidem apparent, sed non correspondent interioribus;
{1} sed de his in sequentibus. @1 Quod omnia quae apud angelos apparent, sint repraesentativa (n. 1971, 3213-3226 3457 [? 3342], 3475, 3485, 9481, 9574 [? 9457], 9576, 9577). Quod caeli
sint pleni repraesentativis (n. 1521, 1532, 1619). Quod repraesentativa eo pulchriora sint, quo interius in caelis (n. 3475). Quod repraesentativa ibi sint apparentiae reales, quia a luce caeli
(n. 3485). Quod influxus Divinus vertatur in repraesentativa in caelis superioribus, et inde quoque in caelis inferioribus (n. 2179, 3213, 9457, 9481, 9576, 9577). Repraesentativa dicuntur quae
apparent coram oculis angelorum in talibus formis quales sunt in natura, ita quales sunt in mundo (n. 9574 [? 9457]). Quod interna sic vertantur in externa (n. 1632, 2987-3002). Repraesentativa
in caelis qualia, illustratum per varia exempla (n. 1521, 1532. 1619 [ad] 1628, 1807, 1973, 1974, 1977, 1980, 1981, 2299, 2601, 2761, 2762, 3217, 3219. 3220, 3348, 3350, 5198, 9090, 10278 [? 10276]).
Quod omnia, quae in caelis apparent, sint secundum correspondentias, et dicantur repraesentativa (n. 3213-3226, 3457 [? 3342], 3475, 3485, 9481, 9574 [? 9457], 9576, 9577). Quod omnia quae correspondent,
etiam repraesentent, et quoque talia significent (n. 2890 [? 2896], 2987, 2971 [? 2991], 2989, 2990, 3002. 3005).$