Heaven and Hell (Ager) n. 178

Previous Number Next Number See English 

178. Vestes, quibus angeli induti sunt, similiter ac reliqua, correspondent, et quia correspondent etiam realiter existunt (videatur supra, n. 175) Vestes illorum correspondent intelligentiae illorum quapropter omnes in caelis apparent vestiti secundum intelligentiam et quia unus intelligentia praestat alteri (n. 43 et 128), ideo uni praestantiores vestes sunt quam alteri: intelligentibus sunt vestes coruscantes sicut ex flamma, quibusdam splendentes sicut ex luce minus intelligentibus sunt vestes candidae et albae absque splendore et adhuc minus intelligentibus sunt vestes diversicolores: angeli autem intimi caeli sunt nudi.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church