186.
De correspondentiis etiam informatus sum, quod non solum palatia et domus, sed etiam omnia et singula quae intra et extra illa sunt, correspondeant interioribus quae a Domino apud illos; quod ipsa domus
in genere correspondeat bono illorum, et quod singula quae intra domos variis ex quibus bonum {1} et quae extra domos, veris quae ex bono, et quoque perceptionibus et cognitionibus; (000[pag.104])
et quia correspondent bonis et veris quae apud illos ex Domino, quod correspondeant amori illorum, et inde sapientiae et intelligentiae, quia amor est boni, sapientia est boni et simul veri, ac intelligentia
est veri ex bono; et quod talia sint quae percipiunt angeli cum spectant illa, et quod illa ideo oblectent et afficiant plus eorum mentis quam oculos. @1 Quod domus," cum illis quae intus sunt,
significent illa apud hominem quae ejus mentis sunt, ita ejus interiora (n. 710, 2233, 2234 [? 2331], 2719 [? 2559], 3128, 3538, 4973, 5023, 6619 [? 6639], 6690, 7353, 7848, 7910, 7929, 9150).
Proinde quae sunt boni et veri (n. 2233, 2234 [? 2331], 2559, 4982, 7848, 7929). Quod "conclavia" et "cubicula" significent quae interiora ibi (n. 3900, 5994 [? 5694], 7353). Quod "tectum domus"
significet intimum (n. 3652, 10184). Quod "domus ex lignis" significet illa quae sunt boni, et "domus ex lapidibus" illa quae sunt veri (n. 3720).$