191.
[XXII.] DE SPATIO IN CAELO. Tametsi omnia in caelo prorsus sicut in mundo apparent in loco et in spatio, usque tamen angeli nullam notionem et ideam loci et spatii habent. Hoc quia non potest non apparere
sicut paradoxon, velim hanc rem, quia magni momenti est, in lucem sistere.