193.
Quia ita fiunt progressiones, patet quod appropinquationes sint similitudines quoad statum interiorum, ac remotiones dissimilitudines inde est, quod in propinquo sint, qui in simili statu, et e longinquo
qui in dissimili, et quod spatia in caelo non sint nisi quam status externi correspondentes internis. Non aliunde est, quod caeli inter se distincti sint; tum societates cujusvis caeli, et unusquisque
in societate inde quoque est, quod inferna a caelis prorsus separata sint, sunt enim in contrario statu.