Heaven and Hell (Ager) n. 214

Previous Number Next Number See English 

214. Regimen in regno caelesti Domini vocatur Justitia, quia omnes, qui ibi, in bono amoris in Dominum a Domino sunt et quod ex illo bono fit, vocatur justum. Regimen ibi est solius Domini, Ipse illos ducit, ac in rebus vitae docet: vera, quae judicii vocantur, sunt cordibus eorum inscripta quisque illa scit, percipit, et videt; {1} quapropter res judicii nusquam ibi in litem veniunt, sed res justitiae quae sunt vitae minus sapientes de his interrogant sapientiores, et hi Dominum, ac responsa ferunt. Caelum eorum, seu intimum gaudium eorum, est vivere juste a Domino. @1 Quod angeli caelestes non cogitent et loquantur ex veris prout angeli spirituales, quoniam in perceptione omnium quae veri sunt a Domino (n. 202, 597, 607, 784, 1121, 1387 [? 1384], 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780, 9277, 10336). Quod angeli caelestes de veris dicant ita ita, vel non non, at quod angeli spirituales ratiocinentur de illis, num ita sit vel non ita sit; n. 2715, 3246, 4446,[? 4448], 9166, 10786; ubi explicantur Domini verba, "Esto..sermo vester ita ita,,non non; quod ultra haec est, ex malo est" (Matth. v. 37).$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church