217.
In regno spirituali Domini variae regiminis formae sunt, in una societate non similis ut in altera: varietas est secundum ministeria quae societates obeunt. Sunt ministeria illarum secundum ministeria
omnium in homine, quibus correspondent, quae quod varia sint, notum est; aliud enim ministerium est cordi, aliud pulmoni, aliud hepati, aliud pancreati et lieni, et aliud quoque cuivis organo sensorio.
Sicut variae horum administrationes sunt in corpore, ita quoque variae administrationes sunt societatum in Maximo Homine, qui est caelum, nam societates sunt quae illis correspondent. Quod Correspondentia
omnium Caeli sit cum omnibus Hominis, videatur in suo articulo (supra, n. 87-102). Sed omnes formae regiminis in eo conveniunt, quod spectent bonum publicum ut finem, et in illo bonum cujusvis;
{1} et hoc fit, quia omnes in universo caelo sub auspicio Domini sunt, qui amat omnes, et ex Divino Amore ordinat ut commune bonum sit ex quo singuli suum bonum accipiant; uisque etiam accipit bonum
sicut amat commune; nam quantum quis amat commune, tantum amat omnes et singulos: et quia is amor est Domini, ideo tantum amatur a Domino, et ei bonum fit. @1 Quod omnis homo et societas, tum patria
et ecclesia, et in universali sensu regnum Domini, sit proximus; et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum, sit amare proximum ita quod bonum illorum, quod etiam est bonum commune,
cui consulendum, sit proximus (n. 6818-6824, 8123). Quod etiam bonum civile, quod est justum, sit proximus (n. 2915, 4730, 8120 [ad] 8123). Inde quod charitas erga proximum se extendat ad
omnia et singula vitae hominis, et quod amare bonum et facere bonum ex amore boni et veri, et quoque justum ex amore justi, in quacunque functione et in omni opere, sit amare proximum (n. 2417, 8121,
[ad] 8124).$