225.
Omnes praedicatores sunt ex regno spirituali Domini, et nullus ex regno caelesti. Quod ex regno spirituali sint, est quia ibi sunt in veris ex bono, et ex veris fit omnis praedicatio quod nullus ex regno
caelesti, est quia ibi in bono amoris sunt, et ex illo vident et percipiunt vera, sed non loquuntur de illis. (r [pag. 123]) Tametsi angeli qui in regno caelesti sunt, percipiunt et vident vera,
usque praedicationes ibi fiunt, quoniam per illas illustrantur in veris quae noverunt, et perficiuntur a pluribus quae non prius noverunt ut primum audiunt illa, etiam agnoscunt illa, et sic percipiunt;
vera quae percipiunt etiam amant, et per vivere secundum illa faciunt vitae suae; vivere secundum vera dicunt esse amare Dominum. {1} @1 Quod amare Dominum et proximum sit vivere secundum praecepta
Domini (n. 10143, 10153, 10310, 10578. 10645, 10648 [? 10683]).$