Heaven and Hell (Ager) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. Amor in quo sunt qui in regno caelesti, vocatur amor caelestis; et amor in quo sunt qui in regno spirituali, vocatur amor spiritualis amor caelestis est amor in Dominum, et amor spiritualis est charitas erga proximum. Et quia omne bonum est amoris, nam quod aliquis amat, hoc ei bonum est, ideo etiam bonum unius regni vocatur caeleste, et alterius bonum spirituale. Inde patet, in quo se distinguunt bina illa regna, quod nempe sicut bonum amoris in Dominum, et bonum charitatis erga proximum {1} et quia illud bonum est interius bonum, et ille amor est interior amor, ideo angeli caelestes sunt angeli interiores, et vocantur superiores. @1 Quod bonum regni caelestis sit bonum amoris in Dominum, et bonum regni spiritualis sit bonum charitatis erga proximum (n. 3691, 6435, 9468, 9680, 9683, 9780).$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church