Heaven and Hell (Ager) n. 234

Previous Number Next Number See English 

234. [XXVII.] DE LOQUELA ANGELORUM. Angeli inter se loquuntur prorsus sicut homines in mundo, et quoque de rebus variis; ut de rebus domesticis, de rebus status civilis, de rebus vitae moralis, et de rebus vitae spiritualis: nec intercedit alia differentia, quam quod intelligentius, quia interius a cogitatione, inter se loquantur quam homines. Datum est mihi saepe cum illis in consortio esse, et loqui cum illis sicut amicus cum amico, et quandoque sicut ignotus cum ignoto; et tunc quia in statu simili cum illis fui, non scivi aliter quam quod cum hominibus in tellure loquerer.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church