Heaven and Hell (Ager) n. 258

Previous Number Next Number See English 

258. [XXIX.] DE SCRIPTURIS IN CAELO. Quia angelis est loquela, et loquela eorum est loquela vocum, ideo illis quoque scripturae sunt et per scripturas exprimunt animi sui sensa aeque ac per loquelam. Aliquoties mihi missae sunt chartae exaratae scripturis, prorsus sicut chartae manu scriptae et quoque sicut typis vulgatae in mundo etiam illas legere potui similiter, sed non licuit plura inde haurire quam unum alterumve sensum causa erat, quia non ex Divino ordine est per scripta erudiri e caelo, sed per Verbum, quoniam per hoc solum est communicatio et conjunctio caeli cum mundo, ita Domini cum homine. Quod chartae in caelo scriptae etiam apparuerint prophetis, constat apud Ezechielem:
Cum aspicerem, ecce manus a spiritu emissa ad me, et in ea volumen libri, quod explicavit in conspectu meo erat scriptum a fronte et a tergo (ii. 9, 10):
et apud Johannem, "Vidi ad dextram Ejus, qui insidebat throno, librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem (Apoc. v.1).


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church