261.
Haec scriptura, quae fit per typos formae caelestis, in usu est in intimo caelo, ubi in sapientia prae reliquis sunt. Exprimuntur per illos affectiones, a quibus cogitationes fluunt et consequuntur ordine
secundum rei subjectum de quo agitur: inde est, quod scripturae illae involvant arcana, quae exhauriri cogitatione nequeunt has scripturas datum etiam est videre. At in caelis inferioribus non tales
scripturae sunt: scripturae in his caelis sunt similes scripturis in mundo, similibus litteris, sed usque non intelligibiles homini, quia sunt in lingua angelica, et lingua angelica talis est, ut
non commune habeat cum linguis humanis (n. 237); per vocales enim exprimunt affectiones, per consonantes ideas cogitationis ex affectionibus, et per voces ex illis sensum rei (videatur supra, n. 236,
241). Haec scriptura etiam involvit paucis vocibus plura quam homo potest per aliquot paginas describere. Visae etiam mihi illae scripturae sunt. Ita conscriptum habent Verbum in caelis inferioribus,
et per formas caelestes in caelo intimo.