281.
De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum
sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; {1} et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino, "Sinite
infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matth. xix. 14; xviii.
3;] Marc. x. 14, 15; Luc. xviii. 16, 17): per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: (h [pag. 162]) innocentiae status etiam describitur a Domino (Matth. vi. {2}24,
25), sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum
non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum
est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia
ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant.
Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. {3} @1 Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (n. 2526, 2780, 3111, 3994,
6013, 7840, 9262, 10134). Quod innocentia sit essentiale boni et veri (n. 2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (n. 4797).$ @2 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris
25 ad 34$ @3 Quod amor vere conjugialis sit innocentia (n. 2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (n.2731). Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis
vitae cohabitent (n. 2732). Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (n. 10168, 10169). Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (n. 2728,
2729). De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (n. 10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni
et veri (n. 1094 [? 1904], 2173, 2429 [? 2729], 2503 [? 2508], 3101 [? 3103], 3102 [? 3132], 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [? 5807], 5835, 9206, 9207, 9495, 9637). Quod ideo in Verbo per "conjugium"
intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (n. 3132, 4434, 4834).$