29.
[V.] QUOD TRES CAELI SINT. Tres caeli sunt, et illi inter se distinctissimi, intimum seu tertium, medium seu secundum, et ultimum seu primum consequuntur illi ac subsistunt inter se, sicut supremum
hominis quod caput vocatur, medium ejus quod corpus, et ultimum quod pedes; et sicut suprema pars domus, media ejus, et infima ejus: in tali ordine etiam est Divinum quod a Domino procedit et descendit;
inde ex necessitate ordinis caelum tripartitum est.