Heaven and Hell (Ager) n. 290

Previous Number Next Number See English 

290. Locutus etiam sum cum angelis de pace; et dixi, quod in mundo dicatur pax cum cessant bella et hostilitates inter regna, et cum cessant inimicitiae et discordiae inter homines et quod credatur quod pax interna sit requies animi ex remotis curis, et praecipue tranquillitas et jucunditas ex successu rerum: sed angeli dixerunt, quod quies animi, et tranquillitas et jucunditas ex remotis curis et ex successu rerum appareant ut pacis, sed quod non sunt pacis nisi quam apud illos qui in bono caelesti sunt, quoniam pax non datur quam in illo bono influit enim pax a Domino in intimum eorum, et ab intimo eorum descendit et defluit in inferiora eorum, et sistit requiem mentis, tranquillitatem animi, et gaudium ex illis. Apud illos autem qui in malo sunt non datur pax: {1} apparet quidem sicut quies, tranquillitas et jucunditas, quando illis succedit ex voto; sed est externa et nulla interna, interius enim flagrant inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, et plures cupiditates malae, in quas etiam animus eorum fertur, ut primum aliquem vident qui sibi non favet, ac erumpit quando non timor et quod inde sit quod jucunditas eorum habitet in insania, sed illorum qui in bono sunt in sapientia; discrimen est sicut inter infernum et inter caelum. @1 Quod cupiditates, quae sunt amoris sui et mundi, prorsus tollant pacem (n. 3170, 5662). Quod quidam ponant pacem in irrequie, ac in talibus quae sunt contraria paci (n. 5662). Quod non detur pax, nisi cupiditates mali sublatae sint (n. 5662).$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church