Heaven and Hell (Ager) n. 293

Previous Number Next Number See English 

293. Quod spiritus, qui communicant cum inferno, etiam homini sint adjuncti, est quia homo nascitur in omnis generis mala, et inde prima ejus vita non est nisi quam ex illis quapropter nisi homini adjuncti forent tales spiritus qualis ille est, non potest vivere, immo nec potest abduci a suis malis, et reformari: quare tenetur in sua vita per malos spiritus, et detinetur ab illa per bonos spiritus per utrosque etiam est in aequilibrio et quia est in aequilibrio, est in suo libero, et potest abduci a malis, et flecti ad bonum, et quoque ei implantari bonum, quod nequaquam fieri potest nisi in libero sit nec liberum ei dari, nisi spiritus ab inferno ab una parte agant, et spiritus e caelo ab altera, ac homo sit in medio. Ostensum etiam est, quod homini, quantum ex hereditario et inde ex se, nulla vita foret, si non liceret ei in malo esse, et quoque nulla si non in libero tum quod cogi non possit ad bonum, et quod coactum non inhaereat ut et quod bonum quod homo recipit in libero, implantetur ejus voluntati, et fiat sicut ejus proprium; {1} et quod inde sit, quod homini sit communicatio cum inferno, et communicatio cum caelo. @1 Quod omne liberum sit amoris et affectionis, quoniam quod homo amat hoc libere facit (n. 2870, 3158, 8907 [? 8987], 8990, 9585, 9591). Quia liberum est amoris, quod sit vitae ejus (n. 2873). Quod nihil appareat ut proprium nisi quod ex libero (n. 2880). Quod liberum homini esse debeat, ut possit reformari (n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031, 8700). Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, et appropriari apparenter sicut suus (n. 2877. 2879, 2880, 2888 [? 2883], 8700). Quod nihil conjungatur homini quod fit ex coacto (n. 2875, 8700). Si homo ex coacto reformari posset, quod omnes reformarentur (n. 2881). Quod coactum in reformatione sit damnosum (n. 4031). Status coacti quinam (n. 8392).$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church