308.
Est quoque conjunctio caeli per Verbum cum illis qui extra ecclesiam sunt, ubi non Verbum; nam ecclesia Domini est universalis, et apud omnes qui Divinum agnoscunt et in charitate vivunt; instruuntur
etiam post obitum ab angelis, et recipiunt Divina vera;{1} de qua re infra in suo articulo, ubi de gentibus, videatur. Ecclesia universalis in terris est in conspectu Domini sicut unus Homo, prorsus
sicut caelum (de quo supra, n. 59-72); at ecclesia ubi Verbum et per id Dominus notus, est sicut cor et sicut pulmo in illo homine; quod omnia viscera et membra totius corporis ex corde et pulmone per
varias derivationes vitam trahant, notum est; ita quoque illud humanum genus, quod extra ecclesiam ubi Verbum est, vivit, et constituit illius hominis membra. Conjunctio caeli per Verbum cum illis qui
distant, etiam comparari potest luci, quae e medio propagatur circumcirca; Divina lux est in Verbo, ac ibi Dominus cum caelo praesens, ex qua praesentia etiam distantes in luce sunt; aliter foret si
non Verbum. Haec amplius elucidari possunt per illa quae supra de forma caeli secundum quam consociationes et communicationes ibi, ostensa sunt. Sed hoc arcanum comprehensibile est illis qui in spirituali
luce sunt, non autem illis qui solum in naturali; nam illi qui in luce spirituali sunt, innumerabilia clare vident, quae illi qui solum in luce naturali sunt non vident, aut sicut unum obscurum
vident. @1 Quod ecclesia in specie sit ubi Verbum est, et per id Dominus notus, ita ubi Divina vera e caelo sunt revelata (n. 3857, 10761). Quod ecclesia Domini sit apud omnes qui in universo terrarum
orbe in bono vivunt secundum religiosum suum (n. 3263, 6637, 10765). Quod omnes ubicunque sunt, qui in bono vivunt secundum religiosum suum, et agnoscunt Divinum, acceptentur a Domino (n. 2589-2604,
2861, 2863, 3263, 4190 4197, 6700, 9256). Et praeterea omnes infantes, ubicunque nati (n. 2289-2309, 4792).$