Heaven and Hell (Ager) n. 318

Previous Number Next Number See English 

318. [XXXVI.] DE GENTIBUS SEU POPULIS EXTRA ECCLESIAM IN CAELO. Communis opinio est, quod illi qui extra ecclesiam nati sunt, qui Gentes seu Gentiles vocantur, non possint salvari, ex causa quia non habent Verbum, ac ita ignorant Dominum, et absque Domino nulla salus: sed usque ex illo solo sciri potest, quod illi quoque salventur, quia Domini misericordia est universalis, hoc est, erga singulos quod illi aeque nascantur homines sicut qui intra ecclesiam, qui pauci sunt respective; quodque eorum culpa non sit quod ignorent Dominum. Quisque, qui ex aliqua ratione illustrata cogitat, videre potest, quod nullus homo ad infernum natus sit est enim Dominus ipse Amor, et Amor Ipsius est velle salvare omnes: quare etiam providit, ut omnibus religio sit, ac per illam agnitio Divini, ac vita interior nam vivere secundum religiosum est interius vivere spectat enim tunc Divinum, et quantum hoc spectat tantum non spectat mundum, sed removet se a mundo, ita a vita mundi, quae est vita exterior.{1} @1 Quod gentes aeque salventur ac Christiani (n. 932, 1032, 1059, 2284, 2589, 2590, 3778, 4190, 4197). De sorte gentium et populorum extra ecclesiam in altera vita (n. 2589-2604). Quod ecclesia in specie sit ubi Verbum et per id Dominus notus (n. 3857, 10761). At usque quod non ideo ab ecclesia sint, qui nati ubi Verbum est et Dominus notus, sed qui vivunt vitam charitatis et fidei (n. 6637, 10143, 10153, 10578, 10645, 10829). Quod ecclesia Domini sit apud omnes in universo orbe qui in bono vivunt secundum religiosum suum, et agnoscunt Divinum, et quod acceptentur a Domino, et in caelum veniant (n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197, 6700, 9256).$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church