329.
[XXXVII.] DE INFANTIBUS IN CAELO. Quorundam fides est, quod modo infantes qui intra ecclesiam nati sunt, in caelum veniant, non autem qui extra ecclesiam: causam dicunt, quod infantes intra ecclesiam
baptizati sint, et per baptismum initiati in fidem ecclesiae. Sed illi non sciunt, quod nulli per baptismum sit caelum, nec fides; est enim baptismus modo in signum et memoriale quod homo regenerandus
sit, et quod regenerari possit qui intra ecclesiam natus est, quoniam ibi est Verbum, ubi Divina vera, per quae regeneratio, et ibi est Dominus notus a quo regeneratio.{1} Sciant itaque, quod unusquisque
infans, ubicunque natus est, sive intra ecclesiam sive extra illam, sive a parentibus piis sive ab impiis, cum moritur, recipiatur a Domino, et in caelo educetur, ac secundum Divinum ordinem doceatur
et imbuatur affectionibus boni, et per illas cognitionibus veri et dein, sicut perficitur intelligentia et sapientia, introducatur in caelum, et fiat angelus. Unusquisque potest scire, qui ex ratione
cogitat, quod nullus natus sit ad infernum, sed omnes ad caelum; et quod ipse homo sit in culpa, quod in infernum veniat, at quod infantes in nulla adhuc culpa possint esse. @1 Quod Baptismus
significet regenerationem a Domino per vera fidei ex Verbo (n. 4255, 5120, 9089, [? 9088], 10239, 10386-10388, 10392). Quod Baptismus sit signum, quod homo sit ab ecclesia ubi agnoscitur Dominus a
quo regeneratio, et ubi est Verbum ex quo vera fidei per quae regeneratio (n. 10386-10388). Quod Baptismus non det fidem nec salutem, sed quod testetur quod recepturi, qui regenerantur (n. 10391).$