Heaven and Hell (Ager) n. 342

Previous Number Next Number See English 

342. Locutus sum cum angelis de infantibus, num puri sint a malis, quia illis nullum actuale malum, sicut adultis. Sed dictum est mihi, quod illi aeque in malo sint, immo quod illi quoque nihil nisi malum sint: {1} sed quod ii, sicut omnes angeli, detineantur a malo, et teneantur in bono a Domino, usque adeo ut appareat iis sicut in bono ex se sint: quare etiam infantes, postquam adulti facti sunt in caelo, ne in falsa opinione de se sint, quod bonum apud eos sit ex iis, et non ex Domino, remittuntur quandoque in mala sua, quae hereditario acceperunt, et in illis relinquuntur, usque dum sciunt, agnoscunt, et credunt, quod ita se res habeat. Quidam etiam qui infans mortuus, sed qui adolevit in caelo, in simili opinione fuit; erat regis cujusdam filius: quare in vitam malorum sibi innatam remissus est, et tunc percepi ex sphaera vitae ejus quod haberet animum imperandi aliis, et quod adulteria pro nihilo aestimaret, quae fuerunt ei mala hereditario ex parentibus: at postquam agnovit quod talis esset, tunc iterum receptus est inter angelos, inter quos prius fuit. Nusquam aliquis in altera vita luit poenam propter malum hereditarium, quia ejus non est, ita non in culpa quod talis sit; sed propter malum actuale quod ipsius est, ita quantum ex malo hereditario per actualem vitam sibi appropriavit. Quod infantes adulti facti remittantur in statum mali sui hereditarii, non est ideo ut poenam luant, sed ut sciant quod ex se non nisi quam malum sint, et quod ab inferno quod apud eos, ex misericordia Domini, in caelum auferantur; et quod in caelo non sint ex merito sui, sed ex Domino; et sic ne ex bono, quod apud eos, se coram aliis jactent, nam hoc est contra bonum amoris mutui, sicut est contra verum fidei. @1 Quod homines, quotcunque sunt, nascantur in mala omnis generis, usque adeo ut proprium eorum non sit nisi quam malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2308, 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731[? 10732]). Quod homo ideo renascendus sit, hoc est, regenerandus (n. 3701). Quod malum hereditarium hominis sit amare se prae Deo, et mundum prae caelo, et nihili facere proximum respective ad se, nisi modo propter se, ita semet, sic quod sit amor sui et mundi (n. 694, 731, 4317, 5660). Quod ex amore sui et mundi, dum praedominantur, omnia mala sint (n. 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480[? 7488], 7488[? 7489], 8318, 9335, 9348, 10038, 10742). Quae sunt contemptus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, dolus (n. 6667, 7372, 7373, 7374, 9348, 10338, 10742). Et quod ex his malis omne falsum (n. 1047, 10283, 10284, 10286). Quod illi amores ruant in quantum eis laxantur frena, et quod amor sui usque ad thronum Dei (n. 7375, 8678).$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church