360.
Locutus sum cum aliquibus post mortem, qui dum in mundo vixerunt, abdicaverunt mundum, et se dederunt vitae paene solitariae, ut per abstractionem cogitationum a mundanis, vacarent piis meditationibus;
credentes sic ingredi viam caeli: sed illi in altera vita tristi genio sunt, spernunt alios qui non sibi similes sunt, indignantur quod non felicia prae reliquis sortiantur, credentes se meruisse,
nec curant alios, et avertunt se ab officiis charitatis, per quae conjunctio est cum caelo. Caelum prae reliquis cupiunt; sed cum elevantur ubi angeli sunt, inducunt anxietates, quae felicia angelorum
perturbant; quapropter dissociantur, ac dissociati conferunt se in loca deserta, ubi similem vitam, qualem in mundo, {1}agant. [2] Homo ad caelum non formari potest, nisi per mundum ibi sunt ultimi effectus,
in quos terminanda est cujusvis affectio: quae nisi exserit se seu effundit in actus, quod fit in societate plurium, suffocatur illa, tandem adeo, ut homo non spectet amplius proximum, sed semet
solum. Inde patet, quod vita charitatis erga proximum, quae est facere justum et rectum in omni opere et in omni functione, ducat ad caelum; non autem vita pietatis absque illa:{2} consequenter quod
exercitia charitatis et inde incrementa illius vitae, tantum dari possint, quantum homo in negotiis est; et tantum non dari, quantum se removet ab illis. [3] De his loquar nunc ab experientia. Plures
ex illis qui negotiationibus et mercaturis operam in mundo dederunt, et quoque per illas divites facti sunt, in caelo sunt; pauciores autem ex illis qui honorati sunt et divites facti per functiones;
ex causa quia hi per lucrationes et per honores ob dispensationes justi et recti, tum lucrorum et honorum, sibi datos, inducti sunt semet et mundum amare, et per id cogitationes et affectiones e caelo
removere, et ad se vertere: nam quantum homo semet et mundum amat, et se ac mundum in omnibus spectat, tantum se abalienat a Divino, ac removet a caelo. @1 "agant:"--sic, nisi legeris agunt.$ @2
Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione (n. 8120-8122). Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula, quae homo cogitat,
vult et facit (n. 8124). Quod vita pietatis absque vita charitatis ad nihil valeat, sed cum illa conducat ad omnia (n. 8252, 8253).$