364.
Pauperes non in caelum propter paupertatem veniunt, sed propter vitam. Unumquemvis vita ejus sequitur, sive dives sit sive pauper. Non est peculiaris misericordia pro uno magis quam pro altero;{1} recipitur
qui bene vixit, et rejicitur qui male. Praeterea paupertas aeque seducit et abstrahit hominem a caelo, sicut opulentia. Sunt inter illos perplures qui sua sorte non contenti sunt, qui ambiunt
multa, et credunt opes benedictiones esse;{2} quapropter cum illas non recipiunt, irascuntur, et de providentia Divina male cogitant invident etiam aliis sua bona; praeterea etiam illi aeque defraudant
alios cum datur occasio, et quoque aeque in sordidis voluptatibus vivunt. Aliter vero pauperes qui sua sorte contenti sunt, in suo opere seduli et diligentes, ac amant laborem prae otio, et sincere
et fideliter agunt, et simul tunc Christianam vitam vivunt. Aliquoties locutus sum cum illis qui ex rustica gente et ex plebe erant, qui dum vixerunt in mundo crediderunt in Deum, ac justum et rectum
in suis operibus fecerunt: illi quia erant in affectione sciendi verum, quaerebant quid charitas et quid fides, quia in mundo multa de fide audiverunt, in altera vita autem multa de charitate; quare illis
dictum est, quod charitas sit omne id quod est vitae, et fides omne id quod est doctrinae; proinde quod charitas sit velle et facere justum et rectum in omni opere, fides autem cogitare juste et
recte et quod fides et charitas se conjungant sicut doctrina et vita secundum illam, seu sicut cogitatio et voluntas et quod fides fiat charitas, quando id quod homo juste et recte cogitat, etiam velit
et faciat, et cum hoc fit, quod non duo sint sed unum. Hoc intellexerunt bene, et gavisi sunt, dicentes quod non comprehenderint in mundo quod credere aliud esset quam vivere. @1 Quod misericordia
immediata non detur, sed mediata, hoc est illis qui vivunt secundum praecepta Domini, quos ex misericordia ducit continue in mundo, ac postea in aeternum (n. 8700, 10659).$ @2 Quod dignitates et opes
non sint reales benedictiones; quapropter illae tam sunt malis quam bonis (n. 8939, 10775, 10776). Quod realis benedictio sit receptio amoris et fidei a Domino, et per id conjunctio, nam inde felicitas
aeterna (n. 1420. 1422, 2846, 3017, 3408 [? 3406], 3504, 3514, 3530, 3565, 3584, 4216, 4981, 8939, 10495)$