Heaven and Hell (Ager) n. 389

Previous Number Next Number See English 

389. Omnia in caelis secundum Divinum ordinem instituta sunt, qui custoditur ubivis per administrationes ab angelis; a sapientioribus illa quae communis boni aut usus sunt, a minus sapientibus quae particularis, et sic porro: subordinata sunt, prorsus sicut in Divino ordine subordinati sunt usus. Inde quoque unicuivis functioni adjuncta est dignitas secundum dignitatem usus. At usque angelus non dignitatem sibi vindicat, sed omnem dat usui; et quia usus est bonum quod praestat, et omne bonum est a Domino, ideo omnem dat Domino. Quapropter qui cogitat de honore pro se et inde pro usu, et non pro usu et inde pro se, non potest fungi aliquo officio in caelo, quia, spectat retro a Domino, se primo loco et usum secundo. Cum dicitur usus, intelligitur etiam Dominus, quia, ut mox supra dictum est, usus est bonum, ac bonum est a Domino.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church