Heaven and Hell (Ager) n. 399

Previous Number Next Number See English 

399. Quantum jucundum caeli est, solum constare potest ex eo, quod omnibus ibi jucundum sit communicare sua jucunda et beata alteri, et quia omnes tales sunt in caelis, patet quam immensum est jucundum caeli; nam ut supra (n. 268) ostensum est, in caelis est communicatio omnium cum singulis, et singulorum cum omnibus. Talis communicatio profluit ex binis amoribus caeli, qui, ut dictum est, sunt amor in Dominum et amor erga proximum hi amores sunt communicativi suorum jucundorum: quod amor in Dominum talis sit, est quia amor Domini est amor communicationis omnium sui cum omnibus, nam omnium felicitatem vult; similis amor est in singulis qui amant Ipsum, quia Dominus in illis est, inde est communicatio jucundorum mutua angelorum inter se; quod amor erga proximum etiam talis sit, videbitur in sequentibus: ex quibus constare potest, quod illi amores sint communicativi suorum jucundorum. Aliter amores sui et mundi; amor sui abstrahit et aufert omne jucundum aliis, et in se derivat, nam sibi soli bene vult et amor mundi vult ut sua sint quae proximi; quare hi amores sunt destructivi jucundorum apud alios; si sunt communicativi, est propter se et non propter illos quare respective ad illos, nisi quantum jucunda illorum apud se aut in se sint, non communicativi sed destructivi sunt. Quod amores sui et mundi, cum regnant, tales sint, saepius per vivam experientiam datum est percipere. Quoties spiritus, qui in illis amoribus fuerunt dum vixerunt homines in mundo, approximarunt, toties jucundum meum recessit et evanuit; et quoque mihi dictum est, quod si tales modo appropinquant versus aliquam societatem caelestem, prorsus ad gradum praesentiae eorum diminuatur jucundum illorum qui in societate sunt; et quod mirum, mali illi tunc in suo jucundo sunt. Inde patuit, qualis status est spiritus hominis talis in corpore, nam similis est qualis est post separationem a corpore, quod nempe aveat seu concupiscat jucunda seu bona alterius, et quantum obtinet, tantum ei jucundum sit. Ex his videri potest quod amores sui et mundi sint destructivi gaudiorum caeli, ita prorsus oppositi caelestibus amoribus, qui sunt communicativi.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church