427.
Homines post obitum, utprimum in mundum spirituum veniunt, a Domino probe distinguuntur: mali statim alligantur societati infernali in qua fuerunt in mundo quoad amorem regnantem ac boni statim alligantur
societati caelesti in qua etiam fuerunt in mundo quoad amorem, charitatem et fidem. At tametsi ita distincti sunt, usque in illo mundo conveniunt, ac inter se loquuntur omnes, quando desiderant,
qui amici et noti fuerunt in vita corporis, uxores et mariti imprimis, et quoque fratres et sorores. Vidi patrem locutum cum sex filiis, et agnovisse illos; ac plures alios cum suis affinibus et amicis;
sed quia diversis animis erant ex vita in mundo, post breve tempus disjuncti sunt. At qui e mundo spirituum in caelum veniunt, et qui in infernum, illi se postea non amplius vident, nec se cognoscunt,
nisi simili animo ex simili amore sint. Causa quod in mundo spirituum, et non in caelo et inferno, se videant, est quia illi, qui in mundo spirituum sunt, feruntur in similes status quos in vita
corporis habuerunt, ab uno in alterum; at postea omnes rediguntur in statum constantem similem statui amoris sui regnantis, in quo cognoscit unus alterum modo ex similitudine amoris; nam (ut supra, n.
41-50, ostensum est,) similitudo conjungit et dissimilitudo disjungit.