446.
Intima communicatio spiritus est cum respiratione et cum motu cordis, cogitatio ejus cum respiratione et affectio quae amoris cum corde;{1} quapropter cum bini illi motus cessant in corpore, illico separatio
est. Sunt bini illi motus, nempe respiratorius pulmonum et systolicus cordis, ipsa vincula, quibus ruptis, spiritus sibi relictus est et corpus, quia tunc absque vita spiritus sui est, frigescit
et putrescit. Quod intima communicatio spiritus hominis sit cum respiratione et cum corde, est quia omnes vitales motus inde pendent, non solum in communi, sed etiam in omni parte.{2} @1 Quod cor
correspondeat voluntati, ita quoque affectioni quae amoris, et respiratio pulmonum intellectui, ita cogitationi (n. 3888). Quod "cor" in Verbo inde significet voluntatem et amorem (n. 7542, 9050,
10336). Et quod "anima" significet intellectum, fidem et verum; inde "ex anima et ex corde" significat quod ex intellectu, fide, vero, et quod ex voluntate, amore, bono (n. 2930, 9050). De correspondentia
cordis et pulmonum cum Maximo Homine seu caelo (n. 3883-3896).$ @2 Quod pulsus cordis et respiratio pulmonum in universo corpore regnent, et ubivis mutuo influant (n. 3887, 3889, 3890).$