Heaven and Hell (Ager) n. 50

Previous Number Next Number See English 

50. Dictum supra est, quod in caelis sint societates majores et minores majores consistunt ex myriadibus, minores ex aliquot millibus, et minimae ex aliquot centenis angelis. Sunt etiam qui solitarii habitant, quasi domus et domus, familia et familia; hi tametsi ita dispersi vivunt, usque similiter ordinati sunt, sicut illi qui in societatibus, quod nempe sapientiores illorum in medio sint, et simpliciores in terminis: hi propius sub auspicio Divino Domini sunt, et sunt angelorum optimi.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church