507.
Cum spiritus in secundo hoc statu sunt, apparent illi prorsus quales in se fuerunt in mundo, et quoque propalantur quae in abscondito egerunt et locuti sunt nam tunc, quia externa non coercent, loquuntur
aperte similia, et quoque conantur agere similia. nec timent famam ut in mundo: feruntur etiam tunc in plures status malorum suorum, ut appareant angelis et bonis spiritibus quales sunt. Sic abscondita
aperiuntur, et clandestina reteguntur, secundum Domini verba, "Nihil..opertum est, quod non retegendum est, et occultum quod non cognoscendum:..quae in tenebris dixistis, in luce audientur, et
quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur super tectis" (Luc. xii. 2, 3). Et alibi, "Dico..vobis, quodcunque verbum inutile locuti fuerint homines, de e reddituros rationem in die judicii"
(Matth. xii. 36).