511.
Separatio malorum spirituum a bonis spiritibus fit in secundo hoc statu, nam in primo statu simul sunt quoniam dum spiritus est in exterioribus suis, est sicut fuit in mundo, ita sicut malus cum bono
ibi, ac bonus cum malo: aliter cum est in interiora sua illatus, ac relictus suae naturae seu voluntati. Separatio bonorum a malis fit variis modis communiter per circumlationes ad illas societates,
cum quibus communicatio fuerat per cogitationes et affectiones bonas in primo statu et sic ad illas quas induxerunt credere per externas species, quod non mali essent. Ut plurimum circumferri solent per
latum orbem, et ubivis ostendi spiritibus bonis, quales sunt in se: ad aspectum eorum tunc boni spiritus se avertunt, et sicut illi se avertunt, ita quoque mali spiritus, qui circumferuntur, avertuntur
facie ab illis, ad plagam, ubi societas eorum infernalis est, in quam venturi. Ut taceam alios separationis modos, qui plures sunt.