Heaven and Hell (Ager) n. 538

Previous Number Next Number See English 

538. Datum est aliquoties percipere sphaeram falsi ex malo effluentem ex inferno: erat illa sicut perpetuus conatus destruendi omne bonum et verum, conjunctus irae et quasi furori quod non possent imprimis conatus annihilandi et destruendi Divinum Domini, et hoc quia ab Ipso omne bonum et verum. Ex caelo autem percepta est sphaera veri ex bono, per quam refrenatus est furor conatus ascendentis ex inferno unde aequilibrium. Haec sphaera a caelo percepta erat a solo Domino, tametsi apparuit ex angelis in caelo: quod a solo Domino et non ab angelis, erat quia unusquisque angelus in caelo agnoscit quod nihil boni et veri sit a semet, sed quod omne a Domino.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church