541.
Infernum similiter in societates distinctum est prout caelum, et quoque in tot societates in quot caelum nam unaquaevis societas in caelo sibi oppositam habet societatem in inferno, et hoc propter aequilibrium.
Sed societates in inferno distinctae sunt secundum mala et inde falsa, quia societates in caelo sunt distinctae secundum bona et inde vera. Quod unicuivis bono sit oppositum malum, et unicuivis
vero sit oppositum falsum, sciri potest ex eo, quod non sit aliquid absque relatione ad suum oppositum, et quod ex opposito noscatur quale est, et in quo gradu, et quod inde sit omnis perceptio
et sensatio. Quare Dominus jugiter providet, ut omnis societas caeli suum oppositum habeat in societate inferni, et quod inter illas aequilibrium sit.