545.
[LVII.] QUOD DOMINUS NEMINEM IN INFERNUM DEJICIAT, SED QUOD IPSE SPIRITUS SEMET. Apud quosdam invaluit opinio, quod Deus avertat faciem ab homine, rejiciat illum a Se, et conjiciat in infernum, et quod
irascatur contra illum propter malum; et apud quosdam adhuc ultra, quod Deus puniat hominem, et faciat ei malum. In hac opinione confirmant se ex sensu litterae Verbi, ubi similia dicuntur; non scientes,
quod sensus spiritualis Verbi, qui explicat sensum litterae, prorsus alius sit et quod inde genuina doctrina ecclesiae, quae ex sensu spirituali Verbi est, aliud doceat; quod nempe Deus nusquam
avertat faciem ab homine, et rejiciat illum a Se, quod non conjiciat aliquem in infernum, et irascatur.{1} Hoc etiam quisque, cujus mens in illustratione est, cum legit Verbum, percipit solum ex eo,
quia Deus est ipsum Bonum, ipse Amor, et ipsa Misericordia; et quod ipsum Bonum non possit alicui malum facere, ac ipse Amor et ipsa Misericordia non possit rejicere hominem a Se, quia est contra ipsam
essentiam misericordiae et amoris, ita contra ipsum Divinum. Quapropter illi qui ex mente illustrata cogitant, dum legunt Verbum, clare percipiunt, quod Deus nusquam Se avertat ab homine, et quia Se
non avertit ab illo, quod ex bono, amore et misericordia cum illo agat, hoc est, quod bonum ejus velit, quod amet illum, et quod misereatur ejus. Inde etiam vident, quod sensus litterae Verbi, in quo
talia dicuntur, sensum spiritualem in se recondat secundum quem explicanda sunt illa, quae in sensu litterae accommodate ad captum hominis, et secundum ejus primas et communes ideas, dicta sunt. @1
Quod ira et excandescentia in Verbo tribuatur Domino, sed quod sit apud hominem, et quod ita dicatur quia ita apparet coram homine, cum punitur et damnatur (n. 798 [? 5798], 6997, 8284, 8483, 8875, 9306,
10431). Quod etiam malum tribuatur Domino, cum tamen a Domino nihil nisi quam bonum (n. 2447, 6073 [? 6071], 6992 [? 6991], 6997, 7533, 7632, 7677 [? 7679], 7926, 8227, 8228, 8632, 9306). Cur
ita in Verbo dicitur (n. 6073 [? 6071], 6992 [? 6991], 6997, 7643, 7632, 7679, 7710, 7926, 8282, 9009 [? 9010], 9128). Quod Dominus sit pura Misericordia et Clementia (n. 6997, 8875).$