59.
[VIII.] QUOD UNIVERSUM CAELUM IN UNO COMPLEXU REFERAT UNUM HOMINEM. Quod caelum in toto complexu referat unum hominem, est arcanum nondum in mundo notum in caelis autem est notissimum; id scire, ac
specifica et singularia de eo, est praecipuum intelligentiae angelorum ibi inde etiam pendent plura, quae absque illo ut suo communi principio non distincte et clare intrarent in ideas mentis eorum. Quia
sciunt, quod omnes caeli una cum societatibus eorum referant unum hominem, ideo etiam caelum vocant Maximum et Divinum Hominem; {1} Divinum ex eo, quod Divinum Domini faciat caelum (vide supra, n.
7-12). @1 Quod caelum in toto complexu appareat in forma sicut Homo, et quod caelum inde dicatur Maximus Homo (n. 2996. 2998, 3624-3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625).$