598.
Quod homo non possit reformari nisi ei sit liberum, est quia nascitur in omnis generis mala, quae tamen removenda sunt, ut salvari possit: nec removeri possunt, nisi videat illa in se, et agnoscat illa,
et dein nolit illa, et tandem aversetur illa; tunc primum removentur. Hoc non fieri potest, nisi homo tam in bono quam in malo sit, ex bono enim potest videre mala, sed non a malo bona. Bona spiritualia
quae homo cogitare potest, discit ab infantia ex lectione Verbi, et ex praedicatione; ac bona moralia et civilia ex vita in mundo. Hoc primum est, cur homo in libero esse debet. Alterum est, quod
nihil approprietur homini, nisi quod fit ex affectione quae amoris: reliqua quidem intrare possunt, sed non ultra quam in cogitationem, et non in voluntatem; et quod non intrat usque in voluntatem
hominis, non fit ejus, nam cogitatio trahit suum ex memoria, sed voluntas ex ipsa vita. Nihil usquam liberum est, quod non est ex voluntate, seu quod idem, ex affectione quae amoris: quicquid enim homo
vult seu amat, hoc libere facit: inde est, quod liberum hominis et affectio quae est amoris seu voluntatis ejus unum sint; ideo itaque homini liberum, ut possit affici vero et bono, seu amare illa,
et sic fieri sicut ejus propria. Verbo, quicquid non intrat in libero apud hominem, non manet, quia non est amoris seu voluntatis ejus et quae non sunt amoris seu voluntatis hominis, non sunt ejus spiritus;
Esse enim spiritus hominis est amor seu voluntas. Dicitur amor seu voluntas, quoniam quod homo amat hoc vult. Haec nunc est causa, quod homo non possit reformari nisi in libero. Sed plura de Libero
hominis videantur in Arcanis Caelestibus in locis citatis infra.