Heaven and Hell (Ager) n. 95

Previous Number Next Number See English 

95. Quod caelum in duo regna distinctum sit, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale, videatur supra in suo articulo. Regnum caeleste in genere correspondet cordi, et omnibus cordis in toto corpore et regnum spirituale pulmoni et omnibus ejus in toto corpore faciunt etiam cor et pulmo duo regna in homine cor regnat ibi per arterias et venas, et pulmo per fibras nerveas et motrices, ambo in unaquavis vi et actione. In unoquovis homine, in spirituali ejus mundo, qui spiritualis ejus homo vocatur, sunt etiam duo regna unum est voluntatis et alterum est intellectus voluntas regnat per affectiones boni, et intellectus per affectiones veri haec regna etiam correspondent regnis cordis et pulmonis in corpore. Similiter in caelis regnum caeleste est voluntarium caeli, et ibi regnat bonum amoris et regnum spirituale est intellectuale caeli, et ibi regnat verum haec sunt, quae correspondent functionibus cordis et pulmonis in homine. Ex correspondentia illa est, quod "cor" in Verbo significet voluntatem, et quoque bonum amoris, ac pulmonaris "spiritus" intellectum et verum fidei: inde quoque est, quod cordi adscribantur affectiones, tametsi non ibi nec inde sunt.{1} @1 De correspondentia cordis et pulmonum cum Maximo Homine. qui est caelum, ab experientia (n. 3883-3896). Quod cor correspondeat illis qui in regno caelesti sunt, pulmo autem illis qui in regno spirituali (n. 3885-3887). Quod in caelo sit pulsus qualis cordis, et respiratio qualis pulmonum, sed interiores (n. 3884, 3885, 3887). Quod pulsus cordis ibi sit varius secundum status amoris, et respiratio secundum status charitatis et fidei (n. 3886, 3887, 3889). "Cor quod in Verbo sit voluntas, ita "ex corde" quod sit ex voluntate (n. 2930, 7542, 8910, 9113, 10336). Quod etiam "cor" in Verbo significet amorem, ita "ex corde" quod sit ex amore (n. 7542, 9050, 10336).$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church